TRIOPION vel TRIOPIA

TRIOPION vel TRIOPIA
TRIOPION, vel TRIOPIA
urbs et promontor. Cariae, Steph. apud Gnidum urbem. Nunc Dapo Chio. Plinio, l. 5. c. 28. et 31. est ipsa Gnidus. Vide ibi. Item concilium Doriense ex VI. (sicut Panionium ex XII.) urbibus, institutum a Colonis Graecis: ad impitationem Α᾿μφικτυονίας Thessalicae, e gentibus itidem XII. Delphicae e totidem, et Calauricae e VII. constantium in Graecia, Sec. XIV. iuxta Chronologiam Ioh. Marshami, Can. Chron. Dorienses enim, post mortem Codri Atheniens. Regis ultimi, Megara condiderunt, partimque ibi manserunt, partim cum Althaemane Argivo in Cretam migrârunt, partim in Rhodi urbes, Lindum, Ialyssum, Camirum: porro in Halicarnassum, Cnidum et Coum dispersi sunt: quae dicta est Doriensium Ε᾿ξάπολις. Strabo, l. 14. Diodorus, l. 4. Herodotus et c. Hi finitimos Dorienses ad templum Triopium non admittebant. In certamine vero Apollinis Triopii tripodes aerei constituebantur, quos non e templo efferre, sed Deo sacrare oportebat. Quam legem cum Agasicles Halicarnasseus victor violâsset, tripodemque domum ferens ad clavum suspendisset: eam ob causam a Sacrorum participatione Halicarnassum reliquae quinque urbes removerunt, sicque πεντάπολις; facta est, quae prius Ε῾ξάπολις erat. Neque multo post τρίπολις forsan, cum Rhodiorum urbes essent in unam (Rhodum videl.) contractae, Strabo, d. l. quae exstructa est tempore belli Peloponnesiaci, i. e. aetate Herodoti, quem vide, l. 1. c. 44. ut et aliquid hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”